CAPSI

CAPSI
CAPSI
in Ludo Latrunculorum, loculi sunt lineis distincti, in quibus calculi statuuntur, alias carceres, et mandrae, et septa, Graece χαρακώματα. In Tesserarum lusu, lineae sic dicuntur et scripta, per quae calculi currunt, κάσοι, pro κάψοι, apud Iohannem Antioch. περὶ Α᾿ρχαιολόγ. quae vox Latina plane est et parietem craticium aut vallum, aut septem significat. Hinc capsus in plaustro, quem Graeci πείρινθον vocant: et capsum animalium, pro septo vel stabulo, apud Velleium; recentior aetas Latinorum sudem dixit: Sed verins est, cassum pro capsum, ex more loquendi, quem infima Latinitas habuit, manavisse. Sic cassetam pro capseta, h. e. parva capsa, Galli vulgo dicunt; et cassam alicuius Sancti, pro capsa. Inde igitur καςςοὶ Graecis, pro καψοὶ, loculamenta calculorum in tabula: quae et puncta et scripta et lineae dicebantur, et γραμμικαὶ χῶραι Graecis et γραμμαὶ. Huiusmodi autem capsos XII. tabula lusoria habuit, in quibus calculi collocabantur et per quos vatie, secundum tesserarum iactum, movebantur: unde ποικιλότευκτον θέσιν calculorum vocat Agathias Epigramm. in tabulam Zenonis;
Τοίη ποικιλότευκτος ἕλεν θέσις,
i. e. ordo, uti nominavit Quintilianus: Repetitô totius certaminis ordine, quô datô errâsset, recordatus. Aristaenerus ποικίλας μεταςτάσεις τῶ ψήφων dixit, Ep. 23. l. 1. Atque in his dabantur calculi; hoc enim verbum proprium calculorum, sicut iaci tesserarum: Quotiescumque autem aliquis calculum dedisset, et mox paenitentiâ ductus datum reducere ac revocare vellet, licebat hoc ei facere, modo fieri concederet is, quîcum ludebat. Cicero, Ita tibi concedo, quod in duodecim Scriptis olim, ut calculum reducas, si te alicuius dati paenitet: Graeci ἀναθέςθαυ ψῆφον, et simpliciter ἀναθέςθαι, dixerunt, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Proculo c. 13. At Capsum Ecclesiae, apud Gregorium Turonens. Histor. l. 2. c. 14. Habet (haec Basilica) in longitudine pedes 155. in latum 60. habet in altum usque ad cameram pedes 45. fenestras in altario 32. in capso 20. columnas 41. in toto aedificio fenestras 52. columnas 120. etc. Carolo du Fresne est ea aedis sacrae pars, quae retro altare est et editior olim erat, Capitium quoque appellata, unde capsum formatum videtur. Mansit dein appellatio patti illi, in qua Altare, praesertim iis in Templis, in quibus Capitium editius non erat. Caput Ecclesiae eam partem vocat Helgaudus in Roberto Rege; Aliique. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar. et de voce capsum quaedam infra in Clabulare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Sebo-capsi — Osteophloem (C) …   EthnoBotanical Dictionary

  • Keller Plan — The Keller Plan, also called the Personalized System of Instruction (PSI), was developed by Fred S. Keller and is based on Skinner s theories of behaviorism. This system is based on:* Self paced instruction Each student learns as fast as they are …   Wikipedia

  • Diwan Rahul Nanda — Dr. Diwan Rahul Nanda Dr. Diwan Rahul Nanda receiving an award during Frost Sullivan Building Technologies Excellence Awards 2007. Born Rahul Randhir Nanda 3 February 1971 (1971 02 03) (age …   Wikipedia

  • parcapsėti — parcapsėti, par̃capsi, ėjo intr. pareiti, parbidzenti: Tik par̃capsi par̃capsi namo verkdama Rdm. capsėti; atcapsėti; išcapsėti; nucapsėti; pacapsėti; parcapsėti; pracapsėti; pricapsėti; užcapsėti …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • List of pharmacy associations — The following is a list of organizations for professionals involved in the practice of pharmacy. Such organizations are typically professional societies, as opposed to trade associations.ListInternational/Multinational*Pharmaceutical Group of the …   Wikipedia

  • CARCERES — in Iudo Latrunculorum, idem quod mandrae, septa, valli, capsi, Graecis veterib. πόλεις, χῶραι, γραμμαὶ, χαρακώματα, recentioribus ζατρίκια, unde toti ludo nomen. Tabula nempe, in qua latrunculis ludebant Veteres tota lineis erat distincta, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • James M. Bower — James Mason Bower (born February 17, 1954, Northampton, Massachusetts, USA) is an American neuroscientist and CEO and Chairman of the Board of Numedeon Inc., creator of the Whyville.net educational virtual world. He graduated from McQuaid Jesuit… …   Wikipedia

  • Nonivamid — Strukturformel Allgemeines Freiname Nonivamid Andere Namen …   Deutsch Wikipedia

  • Royal Caribbean Cruise Line — Royal Caribbean International Logo der RCCL Gegründet 1968 Hauptsitz Monrovia, Liber …   Deutsch Wikipedia

  • Royal Caribbean International — Rechtsform Tochtergesellschaft Gründung 1968 Norwegen …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”